- SAIS
- SAISurbs Aegypti iuxta unum ex Nili ostiis, quod ab ipsa Saiticum dicitur. Populi Saitae, qui Minervam colunt. Propert. l. 2. Eleg. 2. v. 11.Mercurioque Sais fertur Baebeidos undisVirgineum Brimo composuisse latus.Ubi quae de urbe Sai, et Saitide Minerva comminiscitur Beroaldus, ἀπροσδιόνυ???α sunt. Pro Sais enim sacris legendum, uti emendat Passeratius. Coeterum Sais, postquam Aegyptii decessêre Asiâ et post Thuorum, ultimum Thebanorum Regum, quorum nomina occurtunt, varia exigua Dominia orta sunt, qua de re diximus aliquid supra voce Dodecarchia; facta est caput Dynastiae Saitarum Reguns, quorum primus memoratur Stephanathis, imo tandem totius Aegypti, sub Psammiticho, metropolis. Vide ubi de his Regibus: aliquid etiam, ubi de Sebennitico ostio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.